Jump to content

Cius

E Vicipaedia
Redactio 10:46, 30 Augusti 2013 a conlatore Autokrator (disputatio | conlationes) facta (Paginam instituit, scribens ''''Cius''' (Graece: Kίος), postea '''Prusias ad mare''' in honore Prusias I nominata, antiqua fuit urbs Graeca ad oram Propontis in Bithynia...')
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Cius (Graece: Kίος), postea Prusias ad mare in honore Prusias I nominata, antiqua fuit urbs Graeca ad oram Propontis in Bithynia sita. Variis occasionibus Aristoteles, Strabo et Apollonius Rhodius huius urbis mentionem fecerunt. Initio Miletini ibi coloniam condiderunt portumque cuiusdam momenti instituerunt. Postea socius in foedere Aetolicum facta a Philippo V rege Macedoniae eversa est. Paulo post a Prusias I rege Bythiniae reconstructa in honore eius transnominata est. Quod pars Viae Sericae fuit mox prospera civitas existimatur. Graecia in bello Turco-Graeco anni 1923 victa constitutum est populationes alterius esse permuntandos. Quo facto profugi urbis oppidum Nova Cius in Argolis sita condiderunt. Paucae solum spoliae ad hodiernum tempus adhuc exstant.