Jump to content

Epistula

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Litterae (discretiva).
Epistula a Michaële Montano ad Iacobum II de Matignon missa

Epistula[1] vel litterae[2] sunt scripta quae ad absentes mittuntur, alicuius rei significandae gratia. Aliquando epistula, ipsa charta obsignata et alicui missa, distinguitur a litteris, sensu ipso in epistula contento. Ceterum alterum frequenter pro altero ponitur.[3] Epistula brevis voce Graeca epistolium dici potest. Qui munere epistulas apportandi fungitur, ''epistolarius''(en) est. Hodie in locum epistularum in charta scriptarum succedunt cursus electronicus aliique modi communicationis electronicae.

Praeter utilitatem cottidianam, epistulae etiam proprietates artificiosas habere possunt, itaque sunt genus litterarum, hoc est, artium scriptoriarum. Aliquando auctor non solum eum cui epistula inscribitur, sed etiam vulgo vel posteritatem affatur. Epistula ergo etiam genus docendi esse potest, velut Senecae Epistulae morales ad Lucilium. Neque desunt, qui genere epistulae usi mythistoriam narrent, puta Goethius in libro Die Leiden des jungen Werthers ('Iuvenis Werther quae passus sit'[4]).

Inter praeclaras epistulas antiquas sunt epistulae Ciceronis (ad Atticum, ad Brutum, et aliae), et epistulae Pauli Tarsensis (ad Thessalonicenses, ad Corinthios, et aliae).

  1. In plurimis fontibus antiquis legitur epistula, sed aliquando epistola (Graece ἐπιστολή).
  2. Vox plerumque in plurali numero, sed a poëtis aliquando in singulari adhibita.
  3. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  4. A Nicolao Gross e lingua Theodisca Latine versa.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad epistulas spectant.