Jump to content

Proculus Iulius

E Vicipaedia
Ludovicus Carraccius, Romulus Proculo visus est (16 saeculum), Palatium Magnani, Bononiae.

Proculus Iulius fuit nobilissimus temporis regni Romani senator, gentis Iuliae proavus. Populum Romanum in contionem vocavit, affirmavitque se Romulum post consecrationem eius vidisse.[1] [2]

Oratio Proculi Iulii

[recensere | fontem recensere]
"Romulus" inquit, "Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obvium dedit. Cum perfusus horrore venerabundusque adstitissem petens precibus ut contra intueri fas esset, ""Abi, nuntia"" inquit ""Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse."" Haec" inquit "locutus sublimis abiit."
Mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide immortalitatis lenitum sit.[3]

Post hoc, fanum Romuli plebes aedificarunt atque "Quirinus" ille ex eo tempore vocatur.

  1. Plutarch, "The Life of Romulus", in Thayer, The Parallel Lives, Sicagi: Loeb .
  2. Livius, "I.16", in D. Spillan, The History of Rome, Londiniii: Henry J Bohn .
  3. Livius, I.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Proculum Iulium spectant.
  • Friedrich Münzer: "Iulius 33" - apud: RE, tomus X,1 (1918), p. 112–113.