Argentaria Polla
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Argentaria (discretiva).
Argentaria Polla fuit uxor poetae Lucani, fortasse Hispana genere : nam gentilicium Argentarius frequenter legitur in veteribus lapidibus Baeticis[1]. Mira pietate erga maritum fuit, ut quae, etiam viginti quinque post annos quam Lucanus obiit, natalem eius religiose celebrabat cum maximis poetis sequentis aetatis, Martiale et Statio.
Fontes
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
![](http://178.128.105.246/content-http-upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/0/01/Bullet_blue.png)