Jump to content

Samson

E Vicipaedia
Samson in Biblia Leonem nectans.
Samson moriturus templum delens
Samson Philistaeum occidit, sculptura a Giambologna facta (Museum Victorae Albertique, Londinii.
Puteus Samsonis, Budovicii.

Samson (Hebraice ןשִׁמְשׁוֹן, Šimšôn; Graece Σαμψών) fuit vir mirae fortitudinis tribu Dan oriundus, de quo in libro Iudicum (Iud 13,1-16,31) narratur. A Deo (JHVH) Nazaraeus electus a Philistaeis vinci non potuit, quoad coma eius non praecideretur. Tandem Delila, uxor eius, a Philistaeis mercede corrupta capillos detondit. Samson captus et caecus redditus est. Cum capillis autem vis quoque eius denuo ita crevit, ut secum 3000 Philistaeos templo evertendo morte affecit. Liber Iudicum eum inter iudices Israel numerat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen Hebraicum שִׁמְשׁוֹן (Šīmšōn) a verbo שֶׁמֶשׁׁ (šemeš, "sol") repetit. Cum -ōn sit deminutivum, forse "sol parvus" valeat.[1]

De Samsonis vita[recensere | fontem recensere]

Samson, natus est in temporibus Iudicum Hebraeorum. In illo autem tempore, Hebraei sub potestate Philistaeorum oppressi erant.

Deus dedit Samsoni virtutem magnam capillis longis. Tanta erat virtus ei ut manu una interficeret leonem ferocem quem obviam invenisset.

Cum iam vir esset, Samson uxorem duxit mulierem Philistaeam, contra consilium parentum eius:

«Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.» -Iudices 14, 2b

Convivio nuptiali parato, cum XXX sodalibus aderat et aenigma eis proposuit. Sodales autem irati cum aenigma solvere non potuerant, minati sunt mulieri Samsonis ut quaereret quomodo solvere aenigma viri sui.

«Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui» -Iudices 14, 15b

Mulier ergo flevit valde petens a Samsone solutionem problematis. Mulier tam molesta viro fuit ut is diceret feminae de rebus quas petebat.

Samson, cum sodales petiverunt ab eo quod eis promitteret, interfecit XXX quosdam viros et dedit sodalibus res promissas. Interea, pater mulieris filiam suam dedit uno ex triginta sodalibus.

Cum tamen revenisset Samson domum mulieris suae, pater prohibuit eum intrare dicens:

«Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo» -Iudices 15, 2a

Samsone ergo irato, agros Philistaeorum accendit. Invenientes Philistaei incendium, ii quaerebant factorem incendii. Scientibus Samsonem esse factorem, viri improbi combusserunt et uxorem et socerum eius accendendo domum.

Inventa uxore mortua, in hostes Samson impetum fecit, et occidit mille Philistaeos una maxilla asini. Illo modo ultionem consequitur. Postea, iudex Israelis fuit XX annis.

Et accidit ut Samson videret Dalilam, et amavit eam. Sed femina improba erat, et Philistaeos enim corruperunt eam pecunia, ut virum proderet. Dalila ergo viro persuasit, ut sibi indicaret causam tantae virtutis.[2] Et tam molesta fuit ei, ut is imprudenter indicavit amatrici suae modum quo quidam vincere eum potest.

Capillis Samsonis tonsis, eadem nocte Dalila tradidit virum suum inimicis eius. Sine oculis neque capillis, collocatus fuit Samson domi Philistaeorum ad gloriam dei eorum nomine "Dagon" ubi celebrantes et epulantes Philistaei pompa magna deridebant eum.

Tristis sed fidendo Deo, rogavit ut sibi dedisset rursum virtutem ad hostes delendum. Oratione audita, Samson magna virtute templum delevit manibus suis pulsando columnas ex loco eorum. Omnia enim deorsum cecidit contra omnes in templo. Illo modo Samson mortuus est destruendo templum Dagonis cum multis nequam Philistaeorum.

Samson in arte (exempla)[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Andreas Scherer (2006). Simson. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (edd.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae.
  2. Epitome Historiae Sacrae, a Carolo Francisco Lhomond, p. 83 (2009).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilhelm Busch (2006). Bileam – Josaphat – Simson (= Wilhelm Busch Bibliothek. Vol. 5), Aussaat / CLV, Neukirchen-Vluyn. ISBN 978-3-7615-5487-6 (Aussaat) / ISBN 978-3-89397-681-2 (CLV).
  • Hartmut Gese (1991). Die ältere Simsonüberlieferung (Richter 14–15). In: Hartmut Gese: Alttestamentliche Studien. Mohr, Tubingae. ISBN 3-16-145699-8, p. 52–71.
  • David Grossman (2006). Löwenhonig. Die Geschichte von Samson. Berlin-Verlag, Berolini (titulus originalis: Dwasch Arjot). ISBN 3-8270-0448-9.
  • Josef Kausemann (1989). Simson. Richter in Israel. Christliche Verlags-Gesellschaft, Dillenburg. ISBN 3-921292-88-3.
  • Siegfried Kreuzer (1995). Simson. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 10, Bautz, Herzberg. ISBN 3-88309-062-X, coll. 493–498.
  • Xenia Ressos (2014). Samson und Delila in der Kunst von Mittelalter und Früher Neuzeit (= Studien zur internationalen Architektur- und Kunstgeschichte. Vol. 108). Imhof, Petersberg. ISBN 978-3-86568-843-9.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Samsonem spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Samsonem et Dalilam spectant (Samson and Delilah, Samson).
  • Andreas Scherer (2006). Simson. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (edd.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae.