Jump to content

Aprutium

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aprutium (discretiva).
Wikidata Aprutium
Res apud Vicidata repertae:
Aprutium: insigne
Aprutium: insigne
Aprutium: vexillum
Aprutium: vexillum
regio
Civitas: Italia
Locus: 42°13′0″N 13°50′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Italia
Territoria finitima: Marchia Anconitana, Latium, Molisium

Forma

Area: 10 831.84 chiliometrum quadratum
Caput: L'Aquila
Subdivisiones: Provincia Aquilana, Provincia Teatina, Provincia Aternensis, Provincia Interamnana

Gestio

Praefectus: Marco Marsilio
Consilium: Regional Council of Abruzzo

Vita

Incolae: 1 308 451
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Aprutium: situs
Aprutium: situs

Aprutium[1][2][3][4] est regio administrativa Italica, circiter 1 333 939[5] incolarum, media Italia sita, cuius caput est Aquila.

Aprutium est regio quae Italiane Abruzzo appellatur, aliquando tamen etiam veteri nomine Abruzzi. Cum enim olim Aprutium et Molisium unam regionem constituerent, ambo uniter appellabantur Abruzzi, id est forma pluralis nominis substantivi Abruzzo. Hodie, regionibus divisis ac Molisio regione propriae legislationis creato ad singularem formam nomen reversum est.

Nomen ipsum denotavit apte agros Sabinos, Vestinos, Marrucinos, apud ipsos Praetuttios (vulgo 'ad Praetutium', in scripta fuit Aprutium), qui fuerunt gens Picenorum fundatrix Interamniae Praetutianorum, hodie Italiane Teramo.

Stat mare Hadriaticum ad finem orientales. Limites regionales terrestres agnoscentur inter Picenum ad septentriones, Latium ad occasum solis et Molisium ad meridiem.

Geographia Aprutii est varia: de proceritate montium occidentalium -usque ad paene 3000 metrorum- satis brevi spatio terra conscendit ad colles, agros fluminibus percursos atque postremo ad longa litora harenosa maris Hadriatici. Saepe ad simplicitatem Aprutium dividitur in partes tres: partem montanam, fere circa urbem Aquilam extensam usque ad provincias Teatis et Interamniae Praetutianorum; partem mediam ex collibus vallibusque compositam; partem maritimam, velut sectionem orientalem trium provinciarum, quae mare attingunt.

Geographia politica

[recensere | fontem recensere]

Provinciae Aprutienses

[recensere | fontem recensere]

Loci principes provinciarum

[recensere | fontem recensere]
Fines naturales
[recensere | fontem recensere]

Geographia physica

[recensere | fontem recensere]

Apennini in Aprutio habent cacumina maxima Montes Fiscellum 2912 m, Majellae 2795 m, et montes minores: Tetrictam (Italiane Monti della Laga), Ceraunii montes (Italiane Monti della Duchessa), Imeus Mons (Italiane: Forca Caruso) apud pagum Betifulum ad Lacum Scamnensem.

Mons Fiscellus

Fons et cursus primus Himeliae Tolenique fluminum.

Litora ac maria

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 "Aprutium, Abrucium, Abructium, Apruntum": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiis: G. B. Recurti, 1749)
  3. W. Schweickard, Derivati da nomi geografici (Tubingae: M. Niemeyer, 2006) (Textus apud Google Books)
  4. "Abruptium sive Abrutium": liber apud Google Books
  5. www.tuttitalia

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aprutium spectant (Molise, Abruzzo).
Situs geographici et historici: Locus: 42°13′0″N 13°50′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani

Imagines regionis

[recensere | fontem recensere]