Jump to content

Evangeliarium

E Vicipaedia
Evangeliarium imperatoris Otto III
Pagina ex Evangeliario Henrici Leonis

Evangeliarium fuit liber principalis liturgiae Christianae Medio Aevo textum integrum quattuor Evangeliorum continens, Evangelium secundum Matthaeum primum locum tenentem aliis evangeliis (secundum Marcum, Lucam Ioannemque) sequentibus. Pericopes in liturgia legendae partititone capitulorum vel rubricatione notari potuerunt.

Evangeliaria Medii Aevi incipientis servata sunt codices, in quibus verbis Evangeliorum alii textus sicut tabulae canonum Eusebii Caesariensis, praefationes Hieronymi in quattour Evangelia, vitae breves quattuor Evangelistarum (prologus vel argumentum dictae), capitulationes (i.e. conspectus capitulorum) evangeliorum et index pericoparum in liturgia legendarum (capitulare evangeliorum) addi solebant.

Evangeliarium distiguendum est ab Evangelistario, quod tantum pericopes in liturgia legendas continet.

Evangeliara saepe summa arte facta et imaginibus ornata sunt (ut puta Codex aureus Epternacensis, hodie Norimbergae, Germanisches Nationalmuseum, saeculo undecimo; Codex Hitdae, Evangeliarium Laureshamensis). Singula exemplaria principibus dedicata inter libros pretiosissimos umqam confectas numerantur (sicut Evangeliarium Henrici Leonis, hodie Herzog-August-Bibliothek Guelpherbyti, 1185-1188).

Index evangeliorum maximi momenti

[recensere | fontem recensere]
  • Codex Aureus Laureshamensis
  • Codex Vyssegradensis
  • Evangeliarium in Abbeville
  • Evangeliarum Adae
  • Evangeliarium ex ecclesia cathedrali Bambergensi oriundum (Evangeliarium Augiense)
  • Evangeliarium Ebonis
  • Evangeliarium Epternacense
  • Codex aureus ex monasterio Sancti Emmerami (Monaci)
  • Evangeliarium Henrici Leonis
  • Evangeliarium Goslariense
  • Evangeliarium Clevense
  • Evangeliarium coronationis (Evangeliarium imperii)
  • Evangeliarium Lindauense
  • Evangeliarium Sanctae Insulae (Liber Sanctae Insulae Lindisfarnensis)
  • Evangeliarium Laureshamensis
  • Evangeliarium Lothari
  • Evangelium Peressopnyzjense
  • Evangeliarium Rabbulae
  • Evangeliarium e monasterio Sancti Medardi in Soissons
  • Evangeliarium Sancti Martini Camporum
  • Evangeliarium thesauri
  • Evangeliarium Thomae
  • Evangeliarium Herbipolense

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]