Jump to content

Linguae Polynesicae

E Vicipaedia

Linguae Polynesicae[1] sunt membra subfamiliae linguarum praecipue in Polynesia usurpatarum. Subfamilia est pars subfamiliae Linguarum Orientalium Malaico-Polynesicarum, quae autem sunt pars familiae linguarum Austronesicarum. Linguae Polynesicae se dividunt in duos ramos: linguas Tongicas et linguas Polynesicas Nucleares. Sunt fere quadraginta linguae Polynesicae, quorum praestantissimae sunt Samoana, Māoriana, Havaiana, Tahitiana, et Tongana. Quia homines in insulis Polynesiensibus recentiore consederunt et linguistica inter has insulas diversificatio abhinc duo milia annorum coepit, hae linguae iam sunt simillimes.

Haec classificatio in studio (Marck 2000) mutationum sonorum fortuitorum in variis linguis posita est.

Congruentiae internae

[recensere | fontem recensere]

Cum linguae Polynesicae inter se nuperius diffidissent, multa verba his in linguis ad verba congruentia accedunt. Hanc rem monstrat tabula infra, verbis pro caelo, septentrione, muliere, et parenti inter linguas selectas: Tonganam, Niueanam, Samoanam Sikaiananam, Takuuanam, Rapanuianam, Tahitianam, Rarotonganam, Maorianam, Marquesanam Septentrionalem, Marquesanam Australem, et Havaianam. Litterae hic sunt phoneticae, non orthographicae:

Tongana Niueana Samoana Sikaianana Takuuana Rapanuiana Tahitiana Rarotongana Maoriana Marquesana Sept. Marquesana Aust. Havaiana
caelum laŋi laŋi laŋi lani ɾani ɾaŋi ɾaʔi ɾaŋi ɾaŋi ʔaki ʔani lani
septentrio tokelau tokelau toʔelau tokelau tokoɾau tokeɾau toʔeɾau tokeɾau tokeɾau tokoʔau tokoʔau koʔolau
mulier fefine fifine fafine hahine ffine vahine vaʔine wahine vehine vehine wahine
domus fale fale fale hale faɾe haɾe faɾe ʔaɾe ɸaɾe haʔe haʔe hale
parens motuʔa motua matua maatua matuʔa metua metua matua motua motua makua

Nonnullae congruentiae ordinariae incidunt inter linguas Polynesicas. Exempli gratia, soni Maoriani /k/, /ɾ/, /t/, et /ŋ/ ad sonos Havaianos /ʔ/, /l/, /k/, et /n/ accedunt. Ergo, 'homo' est tangata in lingua Maoriana et kanaka in Havaiana, et Maorianum verbum roa 'longum' ad Havaianum loa accedit. Verbum aloha, incluta salutatio Havaiana, ad Maorianum aroha et Samoanum alofa accedit. Similiter, Havaianum verbum pro Maorianum kava est ʻawa.

Qui diversas insulas habitant saepe possunt similitudinibus principalium verborum sermonem invicem inter se bene comprehendere. Cum in medium profert lingua Polynesica magnam declinationem praeter spem, suspicio habetur causam fuisse nomina vetita. (Vide exempla Tahitiana in commentario Nomina vetita.) Multae linguae Polynesicae a colonizatione Europaeana adfectae sunt. Havaiana Maorianaque, exempli gratia, ab Anglicana deminutae sunt, et ad refectionem solum nuper profecerunt.

Orthographia

[recensere | fontem recensere]

Plurimis alphabetis Polynesicis sunt solum quinque litterae vocales, a, e, i, o, u, quae in enunciatione litteras Latinas classicales a, e, i, o, u adumbrant. . . .

Proprietates grammaticae

[recensere | fontem recensere]

Pronomina personalia

[recensere | fontem recensere]

Linguis Polynesicis generaliter sunt tres numeri pro pronominibus et verbis possessivis: singularis, dualis, pluralis; exempli gratia, Samoane ia 'is, ea, id', lāʻua 'ei duo, eae duae, ea duo', lātou 'ei et tres et plus, eae et tres et plus, ea et tria et plus'. Verba lua 'duo' et tolu 'tres' iam patefiunt in suffixis pronominum dualium et pluralium; ergo hodierna forma pluralis fortasse orta est ex forma triali, et pristina forma pluralis evanuit.

Linguae Polynesicae distinguunt inter quattuor formas pronominum et verborum possessivorum: primam personam exclusivam, primam personam inclusivam, secundam personam, tertiam personam. . . .

Possessio in a et o

[recensere | fontem recensere]

Multae linguae Polynesicae distinguunt inter duas formas possessivas: formae in a (quia plurimae harum linguarum litteram sonamque a continent), etiam dictae 'possessivae subiectivae' vel 'alienabiles,' spectant ad possessiones ab ipsius hominis actione adeptae; formae in o, dictae 'possessivae obiectivae' vel 'inalienabiles,' spectant ad possessiones homini adfictae, vel immutabiles, vel quae sine ipsius hominis actione adeptae sunt. . . . Similiter, in lingua Samoana, laʻu pese est 'carmen meum (quod cecini vel composui)', sed loʻu pese est 'carmen meum (quod aliquis de me cecinit vel composuit)'.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  1. De adiectivo vide speciem Scydmaenus polynesicus.
  • Krupa, V. 19751982. Polynesian Languages. Londinii: Routledge and Kegan Paul
  • Irwin, Geoffrey. 1992. The Prehistoric Exploration and Colonisation of the Pacific. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Lynch, John. 1998. Pacific Languages: An Introduction. Honolulu: University of Hawaii Press.
  • Lynch, John, Malcolm Ross, et Terry Crowley. 2002. The Oceanic Languages. Richmond, Surrey: Curzon Press.
  • Marck, Jeff. 2000. Topics in Polynesian Languages and Culture History. Canberrae: Pacific Linguistics.