Jump to content

Litorale Austriacum

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Litorale (discretiva).
Litorale Austriacum (1897)

Litorale Austriacum (Italice: Litorale Austriaco, Slovenice: Avstrijska Primorska, Croatice: Austrijsko Primorje) usque ad annum 1918 fuit communis appellatio territoriorum Comitatus Goriciae et Gradiscae, marchionis Histriae et urbis Tergestis ad Imperium Austro-Hungaricum pertinentium. Unicuique territorio erat administratio propria, summa potestas autem erat apud capitaneum Tergestinum.

Insigne Litoralis 1849–1867
Leo Goritiae, Ancorae crux Gradiscae, Aquila et lilia Tergestis, hircus Histriae, supra corona Regni Illyrici
Subdivisio Imperii Austro-Hungarici : 7 Litorale Austriacum

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]